- AEMYLII
- AEMYLIIab Aemylo, Ascanii Troiani Aeneae filii filio deducti. Videatur Virg. Progeniem sed enim. l. 1. Aen. v. 19. Nam progeniem Aeneae et Iuli vocare videtur Scipionem Paulli Aemilii filium, qui Imperatur Carthaginem excîdit; Populum autem legiones Romans, quae ab iisdem etiam genus trahebant. Plut. Aemilios a filio quodam Pythagorae Mamerco dictos ait, cui consensit Sextus Pompeius: Aemiliam gentem, seribens; appellatam dicunt a Mamerco, Pythagorae Philosophi Filio, cui propter unicam humanitatem cognomen fuit. Ex Albanis Latinis in urbem a Romula accita, Patricia maiourum gentium gens, quae Mamercini, Barbulae, Privernatus, Paulli, Lepidi, Macri, Buae, Porcinae, Scauri et Liviani cognomina tulit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.